- PARAMONARII
- PARAMONARIIVillici fuêre sive actores possessionum, ex ex eorum genere, qui res Ecclesiasticas administrant: quamvis alias hi videantur appellari Adfeclae, Buccellarii, Satellites. Est enim Nicetae, παραμονὴ, πελεκυφόρος Βάρβαρος. Eorum meninit l. sancimus 46. §. 3. ubi Cuiacius et Gothofredus C. de Episc. et Cler. laudati Ioh. Calvino Lexic. Iurid. Carolo du Fresne iidem sunt, qui Mansionarii Ecclesiarum, de quibus vide aliquid supra, Graecis Παραμονάριοι, et Παροσμονάριοι dicuntur: cuiusmodi Προσμοναρίους etiam Gentiles habuisse, ex Menologio ad 12. Nov. videtur colligi, Idem Car. du Fresne Glossario. Vide quoque Macros Fratres Hierolexico. adde Iustellum ad can. 2. Concilii Chalcedon. et Vossium de Vitiis Serm. l. 3. c. 23. Voci origo a Graeco Παραμονὴ, quâ praeter nativum ac primum significatum, apud Graecos hodiernos, qui non nisi tres per annum Vigilias celebrant, Vigilia Epiphaniae seu Festi Regum (quem diem genio indulgent Latini) indigitatur: quô die illi solent ingenti ceremoniâ mare baptizare, vasculum extremitati longae perticae alligatum, cum cruce, desuper in mare demittentes: quô aquam extractam, salsedine depositâ, dulcem esse aiunt. Iac. Sponius Itiner. Graeciae l. 2. p. 359. Nempe Παραμον`η, in Ecclesia vigilia, in Aula statio dicta est. Ioh. Meursius Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.